O Euchari

O Euchari Lyrics

Song O Euchari
Artist Gothic Voices
Album A feather on the breath of God
Download Image LRC TXT
[00:01.911] O Euchari,
[00:06.726] in leta via ambulasti
[00:18.219] ubi cum Filio Dei mansisti,
[00:26.954] illum tangendo
[00:30.471] et miracula eius que fecit videndo.
[00:42.432] Tu eum perfecte amasti
[00:55.083] cum sodales tui exterriti erant,
[01:04.129] pro eo quod homines erant,
[01:11.406] nec possibilitatem habebant
[01:20.161] bona perfecte intueri.
[01:29.682] Tu autem in ardenti amore
[01:35.596] plene caritatis
[01:41.231] illum amplexus es,
[01:47.134] cum manipulos preceptorum eius
[01:54.406] ad te collegisti.
[02:01.549] O Euchari,
[02:10.463] valde beatus fuisti
[02:16.627] cum Verbum Dei te in igne columbe imbuit,
[02:26.078] ubi tu quasi aurora illuminatus es,
[02:36.366] et sic fundamentum ecclesie edificasti.
[02:48.881] Et in pectore tuo
[02:55.007] choruscat dies
[03:00.764] in quo tria tabernacula
[03:07.213] supra marmoream columpnam
[03:13.006] stant in civitate Dei.
[03:25.405] Per os tuum Ecclesia ruminat
[03:35.865] vetus et novum vinum,
[03:41.346] videlicet poculum sanctitatis.
[03:55.529] Sed et in tua doctrina
[04:04.873] Ecclesia effecta est racionalis,
[04:18.942] ita quod supra montes clamavit
[04:28.253] ut colles et ligna se declinarent
[04:36.451] ac mamillas illius sugerent.
[04:47.143] Nunc in tua clara voce
[04:58.345] Filium Dei ora pro hac turba,
[05:09.108] ne in cerimoniis Dei deficiat,
[05:18.926] sed ut vivens holocaustum
[05:24.707] ante altare Dei fiat.
O Euchari Lyrics
YouTube Results (More on YouTube)