O ignis spiritus

O ignis spiritus Lyrics

Song O ignis spiritus
Artist Gothic Voices
Album A feather on the breath of God
Download Image LRC TXT
[00:01.064] 1a. O ignis Spiritus paracliti,
[00:08.330] vita vite omnis creature,
[00:16.500] sanctus es vivificando formas.
[00:25.962] lb. Sanctus es ungendo periculose
[00:34.778] fractos, sanctus es tergendo
[00:43.062] fetida vulnera.
[00:51.539] 2a. O spiraculum sanctitatis,
[00:57.723] o ignis caritatis,
[01:05.762] o dulcis gustus in pectoribus
[01:12.135] et infusio cordium in bono odore virtutum.
[01:22.719] 2b. O fons purissime,
[01:29.411] in quo consideratur
[01:35.673] quod Deus alienos
[01:40.160] colligit et perditos requirit.
[01:51.079] 3a. O lorica vite et spes compaginis
[01:59.754] membrorum omnium
[02:05.422] et o cingulum honestatis: salva beatos.
[02:19.760] 3b. Custodi eos qui carcerati sunt ab inimico,
[02:29.895] et solve ligatos
[02:35.440] quos divina vis salvare vult.
[02:46.100] 4a. O iter fortissimum, quod penetravit
[02:54.712] omnia in altissimis et in terrenis
[03:01.225] et in omnibus abyssis,
[03:07.987] tu omnes componis et colligis.
[03:17.070] 4b. De te nubes fluunt, ether volat,
[03:23.732] lapides humorem habent,
[03:32.305] aque rivulos educunt,
[03:39.538] et terra viriditatem sudat.
[03:49.987] 5a. Tu etiam semper educis doctos
[04:00.834] per inspirationem Sapientie
[04:09.142] letificatos.
[04:14.278] 5b. Unde laus tibi sit, qui es sonus laudis
[04:25.768] et gaudium vite, spes et honor fortissimus,
[04:35.294] dans premia lucis.
O ignis spiritus Lyrics

Similar Songs

YouTube Results (More on YouTube)