O Euchari, in leta via ambulasti O Euchari, in leta via ambulasti ubi cum Filio Dei mansisti, illum tangendo et miracula eius que fecit videndo sodales tui exterriti erant pro eo quod homines erant nec possibilitatem habebant bona perfecte intueri Tu autem in ardenti amore plene caritatis illum amplexus es, cum manipulos preceptorum eius ad te collegisti O Euchari... Valde beatus fuisti cum Verbum Dei te in igne columbe imbuit, ubi tu quasi aurora illuminatus es, et sic fundamentum ecclesie edificasti. Et in pectore tuo choruscat dies in quo tria tabernacula supra marmorem columnam stat in Civitate Dei. ...videlicet poculum sanctitatis. ( Sed et in tua doctrina Ecclesia effecta est racionalis ita quod supra montes clamavit ut colles et ligna se declinarent ac mamillas illius sugerent. O Euchari, in leta via ambulasti O Euchari, in leta via ambulasti O Euchari, in leta via ambulasti O Euchari, in leta via ambulasti