Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me; et ecce morior, cum nihil horum fecerim quae isti malitiose composuerunt adversum me.