Dies iræ, dies illa Solvet sæclum in favilla Teste David cum Sibylla Quantus tremor est futurus Quando iudex est venturus Cuncta stricte discussurus Tuba mirum spargens sonum Per sepulchra regionum Coget omnes ante thronum Mors stupebit et natura Cum resurget creatura Iudicanti responsura Liber scriptus proferetur In quo totum continetur Unde mundus iudicetur Iudex ergo cum sedebit Quidquid latet apparebit Nil inultum remanebit Quid sum miser tunc dicturus Quem patronum rogaturus Cum vix justus sit securus Rex tremendæ majestatis Qui salvandos salvas gratis Salva me, fons pietatis Recordare, Iesu pie Quod sum causa tuæ viæ Ne me perdas illa die Quærens me, sedisti lassus Redemisti Crucem passus Tantus labor non sit cassus Iuste iudex ultionis Donum fac remissionis Ante diem rationis Ingemisco, tamquam reus Culpa rubet vultus meus Supplicanti parce, Deus Qui Mariam absolvisti Et latronem exaudisti Mihi quoque spem dedisti Preces meæ non sunt dignæ Sed tu bonus fac benigne Ne perenni cremer igne Inter oves locum præsta Et ab hædis me sequestra Statuens in parte dextra Confutatis maledictis Flammis acribus addictis Voca me cum benedictis Oro supplex et acclinis Cor contritum quasi cinis Gere curam mei finis Lacrimosa dies illa Qua resurget ex favilla Iudicandus homo reus Huic ergo parce, Deus Pie Iesu Domine Dona eis requiem Amen