[00:00.000] 作曲 : Ozseb Aron Toth [00:00.000]Cum subit illius tristissima noctis imago, [00:14.276]quae mihi supremum tempus in urbe fuit, [00:27.703]cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, [00:41.026]labitur ex oculis nunc quoque gutta meis. [00:55.053]iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar [01:08.768]finibus extremae iusserat Ausoniae. [01:22.430]nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi: [01:35.178]torpuerant longa pectora nostra mora. [01:48.761]non mihi servorum, comitis non cura legendi, [02:01.927]non aptae profugo vestis opisve fuit. [02:15.197]non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus [02:28.154]vivit et est vitae nescius ipse suae. [02:40.902]ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit, [02:53.937]et tandem sensus convaluere mei, [03:07.651]alloquor extremum maestos abiturus amicos, [03:20.712]qui modo de multis unus et alter erat. [03:33.773]uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, [03:46.861]imbre per indignas usque cadente genas. [03:59.765]nata procul Libycis aberat diversa sub oris, [04:12.565]nec poterat fati certior esse mei. [04:25.052]quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant, [04:37.538]formaque non taciti funeris intus erat. [04:50.730]femina virque meo, pueri quoque funere maerent, [05:03.217]inque domo lacrimas angulus omnis habet.