作曲:Ozseb Aron Toth Mεὶς μὲν δὴ Ποσιδηίων ἕστηκεν νεφέλαι δ' ὕδει βρύθονται βαρὺ δ' ἄγριοι χειμῶνες παταγεῦσι. Mεὶς μὲν δὴ Ποσιδηίων ἕστηκεν νεφέλαι δ' ὕδει βρύθονται βαρὺ δ' ἄγριοι χειμῶνες παταγεῦσι. Mεὶς μὲν δὴ Ποσιδηίων ἕστηκεν νεφέλαι δ' ὕδει βρύθονται βαρὺ δ' ἄγριοι χειμῶνες παταγεῦσι. Mεὶς μὲν δὴ Ποσιδηίων ἕστηκεν νεφέλαι δ' ὕδει βρύθονται βαρὺ δ' ἄγριοι χειμῶνες παταγεῦσι. Horrida tempestas caelum contraxit, et imbres nivesque deducunt Iovem; nunc mare, nunc silüae Threicio Aquilone sonant. Rapiamus, amici, occasionem de die, dumque virent genua et decet, obducta solvatur fronte senectus! Tu vina Torquato move consule pressa meo; cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna reducet in sedem vice. Nunc et Achaemenio perfundi nardo iuvat et fide Cyllenaea levare diris pectora sollicitudinibus; nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno: “Invicte, mortalis deā nate puer Thetide, te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi findunt Scamandri flumina lubricus et Simois; unde tibi reditum certo subtemine Parcae rupēre, nec mater domum caerula te revehet. Illic omne malum vino cantuque levato, deformis aegrimoniae dulcibus alloquiis.” “Illic omne malum vino cantuque levato, deformis aegrimoniae dulcibus alloquiis.”