In paradisum deducant te Angeli In tuo adventu suscipiant te martyres Et perducant te in civitatem sanctam Jerusalem Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius par ticipatio eius in id ipsum Illic enim ascenderunt tribus, tribus Domini testimonium Israel ad confitendum nomini Domini In paradisum deducant te Angeli In tuo adventu suscipiant te martyres Et perducant te in civitatem sanctam Jerusalem Quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David Rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te Fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te Propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi In paradisum deducant te Angeli In tuo adventu suscipiant te martyres Et perducant te in civitatem sanctam Jerusalem Gloria Patri Et Filio Et Spiritui Sancto Sicut erat in principio, et nunc Et semper Et in saecula saeculorum Amen In paradisum deducant te Angeli In tuo adventu suscipiant te martyres Et perducant te in civitatem sanctam Jerusalem